

Liber Regum Tertius*
Caput 8: Versus 65
Festivitatem.[RAB. ubi supra.]In Verbis Dierum, etc., usque ad quod etiam Josephus attestatur.[ID., ibid.]Solemnitas quam fecit Salomon et omnis Israel, etc., usque ad quae in Christo Pater contulit Christianis.Ab introitu.[RAB., ibid.]Per introitum Emath septentrionalem Judaeae plagam, per rivum sive torrentem Aegypti designat Australem. Iste autem rivus non est Nilus, sed alius fluvius qui juxta Rivocorulam influit in mare. Emath autem civitas Syriae est. Nunc Epiphania vocatur ab Antiocho Epiphane.